tabTester

click the tabs or use ctrl+left/right arrow keys

Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisormeus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberismei. quid enim est quod volo dicere, domine, nisi quia nescio, unde venerim huc, in istam, dico vitam mortalem, an mortalem vitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes tactis humani, nec mater mea vel nutrices meae sibi ubera implebant, sed ut mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum institutionem tuam, et divitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi velle quod eisdabas: dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi universa. quod animadverti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris.

Text 1  Text 2  Text 3  Text 4  Text 5

Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?

Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caeloet terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos,nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?

Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime,stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam novus, numquam vetus, innovans omnia; in vetustatem perducens superboset nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutasnec mutas consilium; recipis quod invenis et numquam amisisti; numquaminops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras exigis. supererogaturtibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nullidebens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut venias in cor meum et inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? parvane ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post vocem hanc et adprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam. Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce servo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non iudicio contendotecum, qui veritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates observaveris, domine, domine, quis sustinebit?

Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam? vel potius ipsa in me venit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post adverti. non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et vocibus variis et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia nec quibus volebam omnibus. pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. hoc autem eos velle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum certerorumque membrorum actu et sonitu vocis indicante affectionem anim in petendis, habendis, reiciendis fugiendisve rebus. ita verba in variis sententiis locis suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim colligebam measque iam voluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa conmunicavi; et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum.